PELLA vel PELLE

PELLA vel PELLE
PELLA, vel PELLE
praeclara Palaestinae in Caelesyria, trans Iordanem civitas est, Episcopalis in tribu Manasse et quidem una ex undecim toparchiis Iudaeae, inter quas ordine septima recensetur. Sita autem est, partim in Decapoleos, partim in Peraeae regionum confiniis. Nam ab Austro quidem Decapoleos, a Septentrione vero Peraeae regionis terminus est. aquis diversis emanantibus locis haec civitas dives est: eique regio fertilis adiacet, in qua multa castella sunt. Eo omnes Christiani, cum a Romanis obsideretur Ierusalem, divinô oraculô moniti, se receperunt, Euseb. l. 3. c. 5. et 11. Pella item in Thessaliâ et quarta in Achaiâ, teste Stephan. qui primam a Pella conditore dictam scribit, Strab. l. 16. Plin. l. 4. c. 10. etc. Bunomos quondam et Bunomia dicta, teste Herodotô, Pellaea gula, apud Martialem pro Aegyptiacâ Alexandrinâ, ab Alexandro Pellae Macedoniae nato, qui Alexandriam condidit l. 13. epigr. 85.
Princeps Niliaci raperis, Coracine, macelli:
Pellaeae prior est gloria nulla gulae.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Look at other dictionaries:

  • dickfellig — dick: Das altgerm. Adjektiv mhd. dic‹ke›, ahd. dicki, asächs. thikki, engl. thick, schwed. tjock ist verwandt mit der kelt. Sippe von air. tiug »dick«. Die weiteren Beziehungen sind unklar. Das Wort bedeutete früher sowohl »dicht« als auch »dick« …   Das Herkunftswörterbuch

  • Fell — Fell: Das gemeingerm. Substantiv mhd., ahd. vel, got. fill, engl. fell, schwed. fjäll »Hautschuppe« bedeutete ursprünglich »Haut« (von Mensch und Tier). Es ist verwandt mit lat. pellis »Fell, Pelz, Haut« (↑ Pelle und ↑ Pelz) und griech. pélla… …   Das Herkunftswörterbuch

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”